Glose
Effundam.Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus.De Spiritu.Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiae imminutionem.Super omnem carnem.Quae sit omnis caro consequenter exponit ibi:Et prophetabunt filii,etc.[RAB.]Super omnem carnem masculi et feminae, vel circumcisi et ethnici, secundum illud:Non est masculus et femina, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber[Gal. 3.].Et prophetabunt.Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura praedicere et docere.